ARISTOTELES

ARISTOTELES
ARISTOTELES
Stagirita, Philosophus, Peripateticorum Princeps, natus est Olymp. 99. A. M. 3670. Urb. Cond. 370. Ante Christum Natum 384. Septendecim annos natus, post Nicomachi parentis mortem, Athenas profectus, Platonis auditor fuit, qui praeclarissimum testimonium ipsi perhibuit adhuc discipulo: Cum enim forte in auditorium venisset, et Aristotelem desiderâsset, protinus exclamavit: Ο῾νοῦς οὐκ ἦλθεν, et rursus, Α῎πεςτιν ὁ ἀληθείας φιλόσοφος. Sane Tullius, neminem Aristotele doctiorem, neminem acutiorem, neminem in rebus inveniendis, vel iudicandis acriorem scribit. Idem iudicium est Quinctiliani l. 10. c. 1. Quid Aristotelem? quem dubito, scientiâ rerum, an scriptorum copiâ, an eloquendi suavitate, an inventionum acumine, an varietate operum clariorem putem? Discipuli eius Peripatetici dicti sunt; de quorum nomine sic Cicer. l. 1. Acad. Quest. Qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lyceo. Idem tradit Laertius, in Aristotele; qui et alias occasiones addit. Hesychius quoque, Η῾ δὲ Περιπατητικὴ φιλοσοφία ἐκλήθη διὰ τὸ εν Περιπάτῳ, ἤτοι κήπω κατάρξαι αὐτῆς Α᾿ριςτοτέλη. Sed Ammonius in Categ. auctor est, Platonem ipsum docuisse ambulantem: atque ab hoc primo Peripatetico, post eius excessum, Xenocratis auditores vocatos Peripateticos ex Academia: Aristotelis autem Peripateticos ex Lyceo. Tandem vero Xenocraticos, nomine Peripatetici omissô, a loco solum dictos Academicos: et contra Aristoteleos, nomine loci praeteritô, ab actione solum vocatos Peripateticos. Parentes eius fuêre Nicomachus et Phaestis, quae Laertio Phaestitis et Suidae. Phaestis autem comprobatur hexametrô Graecô,
Φαιςτίδος ἦν υητρὸς καὶ Νικομάχου γενετῆρος.
Nicomachus autem genus ducebat a Machaone Heroe, Aesculapii filio, unde Aristoteles dicitur fuisse τοῦ τῶ Α᾿σκληπιαδῶν γένους. Nicomachus machus ille fuit Medicus Amyntae REgis, qui pater Philippi, avus Alexandri Magni fuit. Olympiodorus in Gorgiam Platonis, et Ammonius, vel Damascius, vel alius in vita Aristotelis, a Nunnesio edita, et Bassario l. 1. Adversus calumniatorem Platonis, aiunt Aristotelem trienniô audivisse Socratem; quae est ἀνιςτορησία. Nam Socratem constat obiisse an. 1. Olymp. 95. Aristotelem natum an. 1. Olymp. 99. ut minimum 15. anni intersint inter obitum Socratis, et nativitatem Aristotelis. Aristotelis autem ea laus est, quod non Philosophiâ usus mythicâ, ut Poetae veteres; non symbolicâ, ut Pythagoras, et saepe etiam Plato; sed apertâ, ut quae proprietate gaudeat verborum. Tria haec philosophandi genera strictim complexus Simplicius, in prooemio libri τῶ κατηγοριῶν, ubi de Aristotele sic scribit, οὐδὲ μύθοις, οὐδὲ συμβολικοῖς αἰνίγμασιν, ὡς τῶ πρὸ αὐτοῦ τινες ἐχρήσαντο, ἀλλ᾿ ἀντι παντὸς ἄλλου περιπετάσματος τὴν σαφείαν προετίμησε. Altera Aristotelis laus est, quod ceteris sit μεθοδικώτερος, ut qui accuratius definiat, ac dividat, meliorique omnia ordine pertractet. Nec dubium, quin hoc artificium Logicae debuerit, quae vere est, quod dicitur; nempe ὄργανον omnium artium ac scientiarum. Tertia eius laus est, quod magis Platone excoluit scientiam naturalem; in qua quantum praestiterit, monumenta eius docent, praesertim ea, quae de Animalibus perscripsit. Quid multis? si non partem aliquam virtutum, sed totum Philosophum consideremus, unus ille ingenii acie, ac varietate doctrinae, eorum qui praecesserant, lumina tantum praestinxerit, quantum Sol Lunae, et siderum minorum. Luculenta eius laus apud Cicer. l. 5. de Fin. etiam Plin. l. 8. c. 16. appellat summum in omni scientiâ virum. Galenus l. 2. de decretis Hippocratis et Platonis docet, nullam Philosophorum sectam magis constantem, ac certam, ac magis suis principiis consentaneam dicere. Vir ingeniô praepotens, atque doctrinâ praecipuus, dicitur Arnobio l. 3. Macrob. l. 2. in Somn. Scip. c. 15. quoque non veritus dicere, nihil tantum virum ignorare potuisse. Eundem quoque finem humani intellectûs appellat B. Hieronym. l. 1. adversus Ioviman. Vide et alia eius elogia apud Cicer. Tuse. l. 1. et l. 1. de Divinat. Plin. l. 8. c. 16. et l. 18. c. 34. Aelian. Var. Hist. l. 12. c. 54. Lactant. de Ira c. 10. Augustin. de Crvit. Dei, l. S. c. 12. Interim tamen Aristoteles, ut Quisque, suos patitur manes. Vide Wendel. Phys. l. 1. c. 2. Platonis auditor fuit annos 20. a quo cum vivente adhuc recessisset, ludumque proprium instituisset, dicere in eum, ingratitudinem eius notans, Plato consuevit, Α᾿ριςτοτέλης ἡμᾶς ???᾿πελάκτισε καθαπερανεὶ τὰ πωλάρι??? τὴν υητέρα. Meminerunt Laertius et Aelian. Var. Hist. l. 4. c. 9. Staturâ fuit non magnus, deformis praeterea, gibbossus et balbutiens, quod eius vitium amici tamen, seu adulatores potius imitati sunt, quemadmodum et humeros Platonis latos discipuli et amici eius exprimere didicerunt. Narrat utrumque Plut. de
discrimine adulat. et amic. Alexandri Magni a quo
increpitus est, quod libros Acroamaticos vulgaret, non familiaris tantum, verum etiam Praeceptor per decennium fuit: ex quo magnas divitias consecutus est, earumque nomine male audiit, ut ex Luciano cognosci potest. Videantur hac de re Epistolae et patris Alexandri Philippi, et Aristotelis ipsius, denique et Alexandri de benevolentia et gratitudine in eum, ut Praeceptorem, sua, cum apud alios, tum apud Gell. l. 20. c. 4. Nam et gratitudinis eius signum hoc vel maximum fuit, quod Stagiram Aristotelis patriam, dirutam, ipsius causâ restituerit. Athenas, ex quibus a Philippo Macedone evocatus erat, ad officium Praeceptoris, decenniô exactô, rediit, cum in Asiam ad res gerendas Alexander sese recepisset, ibidemque annis totis 13. in Lyceo Philosophiam professus est, de qua libri eius multi, magni, eruditi, diserti et graves exstant. Ad Animalium historiae descriptionem contulerat ei Alexander octingenta talenta, teste Athenaeô l. 9. quae summa est pecuniae nostrae quadringenta et octoginta milia coronatorum. Cui malam gratiam retulit, si verum est, eum veneni, quod Alexandro propinatum erat, conscium fuisse. Bibliotheca illius, quam Theophrasto reliquerat, ab hoc Neleus acceptam Ptol. Philadelpho vendidit, scriptis eius sibi servatis, quae in Apellici Teii manus postea pervenerunt, Athen. l. 5. Haec ab imminenti interitu quomodo servata, ac tandem a Sylla victore Romam translata, ubi a Tyrannione Grammatico et Andronico Rhodio, evulgata primum sunt. Strabo l. 13. et Plut. in vita Syllae, exponunt. Vixit ann. 63. Morbi cuiusdam eius Aelian. l. 9. c. 23. meminit; sed de mortis genere incertae circum feruntur quorundam narrationes; inter quas illud de aenigmate, a piscatoribus ipsi proposito, nugamentum est et somnium. Pudore et dolore, quod naturam Euripi Chalcidensis explorare haud posset, mortuum, Iustinus Martyr, Paraenesi ad gentes, scribit: et profectum in Chalcidem, postquam ab Eurymedonte accusatus impietatis esset, clam, ibique diem obiisse, Diog. Laert. et Dionys. Halicarnass. consentiunt, quorum posterior morbô mortuum esse diserte scribit, nihil de dolore commemorans. Grotii τȏυ πάνυ de Aristotele iudicium habes, Proleg. de Iure B. et P. ut alios taceam. Primus omnium Bibliothecam instituisse dicitur, testes Strab. l. 13. Syllogismorum, h. e. collectionum rationem invenit, nam antiqui interrogationibus quibusdam tantum utebantur. Septem alii fuêre Aristoteles; Primus qui Athenis Rem publ. administravit; Secundus, qui Iliaden Homeri descripsit; Tertius Siculus orator, qui ad Panegyricum Isocratis rescripsit; Quartus cognomentô Mythus, Aeschinis Socratici necessarius; Quintus Cyrenaicus, qui de Poêtica scripsit; Sextus Paedotriba, cuius meminit Aristoxenus in vita Platonis; Septimus Grammaticus ignobilis, qui de pleonasmo scripsit. Laêrtius. l. 5. Unum et viginti Aristoteles olim exstitisse, ostendit vir doctissimus Io. Ionsius, Dissertationum suarum prima de Historia Peripatetica. Idem postea undecim alios recenset, de Script. Hist. Philos. l. 1. c. 12. quem sis consule. Addam solum, Historicum Chalcidensem, Euboeae auctorem, ex Voss. Hist. Graec. l. 4. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Aristoteles — (altgriechisch: Ἀριστοτέλης, Betonung lateinisch und deutsch: Aris toteles; * 384 v. Chr. in Stageira; † 322 v. Chr. in Chalkis) gehört zu den bekanntesten und einflussreichsten Philosophen der Geschichte. Er hat zahlreiche Disziplinen entweder… …   Deutsch Wikipedia

  • Aristóteles — Saltar a navegación, búsqueda Este artículo trata sobre el filósofo. Para el nombre propio, véase Aristóteles (nombre). Aristóteles (Ἀριστοτέλης) …   Wikipedia Español

  • Aristoteles — Aristoteles,   griechisch Aristotẹles, genannt der Stagirịt, griechischer Philosoph, * Stagira (östliche Chalkidike) 384 v. Chr., ✝ bei Chalkis (auf Euböa) 322 v. Chr.; sein Vater Nikomachos war Leibarzt des makedonischen Königs Amyntas III.… …   Universal-Lexikon

  • Aristoteles — Aristoteles. der scharfsinnigste Denker, thätigste Forscher, und der scharfsinnigste Gelehrte des alten Griechenlands, wurde 384 vor Chr. zu Stagira in Macedonien geboren. Etwa 17 Jahre alt, begab er sich nach Athen, wo er 20 Jahre lang den… …   Damen Conversations Lexikon

  • Aristoteles — Aristoteles, der einflußreichste Philosoph und Naturkundige Griechenlands, geb. 384 v. Chr. zu Stagira in Chalkidike, weshalb er auch häufig der Stagirit genannt wird, gest. 322 in Chalkis auf Euböa, war der Sohn von Nikomachos, dem Leibarzt und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Aristóteles — (Aristotélēs) ► (384 322 a C) Célebre filósofo griego. En 367 ingresó en la Academia de Platón. En 342 fue nombrado preceptor de Alejandro Magno. Sus obras forman el llamado Corpus aristotelicum, clasificado y publicado por Andrónico de Rodas. En …   Enciclopedia Universal

  • Aristoteles — Aristoteles, nach Kruse = der beste Vollender einer Sache, der beste Sachwalter etc. – Außer bei diesem Schriftsteller, in seiner Verteutschung mehrerer Namen, haben wir einen Aristoteles, als den Namen eines Heiligen etc. bezeichnend, nirgends… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Aristoteles — (384 f.Kr. 333), oldtidens største og alsidigste filosof og videnskabsmand. Se artiklen: Aristoteles …   Danske encyklopædi

  • Aristotĕles — Aristotĕles, 1) (bei den Arabern u. Syrern Ari sto), aus Stagira in Macedonien (daher der Stagirit genannt), geb. 384 v. Chr.; von seinem Vater Nikomachos, Leibarzt des Königs Amyntas III. von Macedonien, erhielt er die erste Bildung, dann von… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Aristoteles — Aristotĕles, griech. Philosoph, geb. 384 v. Chr., zu Stagira (daher der Stagirit) in Mazedonien, Schüler Platos, seit 343 Erzieher und Lehrer Alexanders d. Gr., stiftete 331 im Lyzeum bei Athen eine eigene philos. Schule. Des Atheismus… …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”